라틴어 문장 검색

si sibi Antiochus pulchrum esse censet, quas urbes proavus belli iure habuerit, avus paterque numquam usurpaverint pro suis, eas repetere in servitutem, et populus Romanus susceptum patrocinium libertatis Graecorum non deserere fidei constantiaeque suae ducit esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 658:1)
quotiens hoc patrum avorumque aetate negotium est magistratibus datum uti sacra externa fieri vetarent, sacrificulos vatesque foro circo urbe prohiberent, vaticinos libros conquirerent comburerentque, omnem disciplinam sacrificandi praeterquam more Romano abolerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 175:1)
Perseus caput belli erat, nec ipsius tantum patris avique ceterorumque, quos sanguine et genere contingebat, fama conspectum eum efficiebat, sed effulgebant Philippus ac magnus Alexander, qui summum imperium in orbe terrarum Macedonum fecerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 72:1)
hanc domum iam multos annos est cum possideo et colo patri avoque iam huius qui nunc hic habet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, PROLOGVS3)
is ex se hunc reliquit qui hic nunc habitat filium pariter moratum ut pater avosque huius fuit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, PROLOGVS11)
atque honori posterorum tuorum ut vindex fieres, tibi paterque avosque facilem fecit et planam viam ad quaerundum honorem:
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 3, scene 239)
Carolus Octavus Galliarum rex virtute et fortuna patris et avi sui (Caroli Septimi et Ludovici Undecimi) regnum Franciae acceperat et opibus florentibus et ipso territorio amplius quam multis retro annis fuerat, cum redintegratio facta esset in illius membris principalibus (quae olim portiones coronae Franciae, postea autem ab ea avulsae fuissent, ita ut iam diu sub homagio tantum coronae, non in dominio, tenerentur, cum a principibus propriis iure tanquam regio administrarentur), Andegavia scilicet, Normannia, Provenza et Burgundia.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 1:3)
Eodem anno gravibus senatus decretis libido feminarum coercita cautumque ne quaestum corpore faceret cui avus aut pater aut maritus eques Romanus fuisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 85장1)
egitque Nero grates ea causa patribus atque avo, laetas inter audientium adfectiones qui recenti memoria Germanici illum aspici, illum audiri rebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 15장9)
Calibus ortus, patre atque avo consularibus, cetera equestri familia erat, mitis ingenio et comptae facundiae.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 15장4)
ab hoc sunt imperatoris Galbae auus ac pater:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 3장 3:1)
omnia enim quae vel avus vel pater acceperat, ad Ascanium hereditatis iure deveniunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 4863)
nam quotiens aperte non ponitur nomen filii vel nepotis, cognominem eum esse intellegimus avo vel patri, quorum nomen aperte positum invenimus;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 3602)
interfectus est propter quasdam seditionum suspiciones C. Gracchus, clarissimo patre, avo, maioribus, occisus est cum liberis M. Fulvius consularis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 4:3)
ferretne civitas ulla latorem istius modi legis, ut condemnaretur filius aut nepos, si pater aut avus deliquisset?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 91:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION